- VALENTIA Altera
- VALENTIA AlteraPtolem. Valence, colonia et urbs Galliae Narbonensis, ad Rhodanum fluvium, in Delphinatu Viennensi. 14. leuc. in Meridiem, Avenionem versus 23. Valentino Episcopatui Diensis hodie copulatus est, Ferrar. Baudrando urbs est culta et ampla Galliae, hodie divisa in urbem et burgum, cum arce et Academia celebri, in Delphinatu et in tractu Valentinensi ab ea dicto, le Velentinois, Ducatus titulô insignito. Caput Segalaunorum olim, qui Plinio, l. 3. c. 4. Segovellani: quorum Principem I. Gellium memorat Plancus Epist. ad Cicer. 6. coloniis provinc. Narbonensis urbem adnumerat Plinius: Forsitan ea quae COLONIA IULIA VALENTIA, in nummo augusti dictiru: COLONIA VALENTIA, in nummo Tiberii. In verterib. Notit. inter provinciae Viennensis civitates 14. sexta ponitur, Episcopalis sub Archiepiscopo Viennensi, 14. inde leuc. in Meridiem, Avenionem versus 23. estque Episcopus eius primus, inter sex Archiepiscopo suffragantes. Episcoporum antiquissimus Aemilianus, Basilica olim S. Stephani, nunc S. Apollinari sacra est. Nomen urbs accepit a valentia, id est,viribus et robore. Caput est Ducatus cognominis. Olim enim sub Comitibus, quorum caput Guntardus, floruit A. C. 950. e familia Pictaviensium Comitum, Ducum Aquitaniae. Post Ludovici Comitis obitum, in regiam transiit stirpem, et a Ludovico XI. Delphinatui Comitatus hic unitus est. Ludovicus XII. in Ducatum mutavit, eumque Caesari Borgiae, filio notho Alexandri VI. Pontificis Romani donavit, reclam antibus e familia Pictaviens. Dominis de S. Vallerio. Postmodum Diana Pictaviensis, filia Iohannis, a Francisco I. dum viveret, Ducatum accepti, usque dum lis decideretur. 7. leucis distat a Dia in Occasum, 12. a Vivario in Boream, paulo infra consluentes Isarae in Rhodanum fluvium, et e regione Vivariensis tractus. Pagus Valentinus, Plinio regio Segovellanorum, in Notit. Imper. Tractus Segalaunorum, Rhodani ripam sinistram, ac nonnulla etiam in dextra obtinet: si verum est, Turnonem Helviis, seu pago Vivariensi proximum, Segalaunis, seu Dioecesi Valentinae recte ascribi. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Plin. l. 3. c. 4. Ptolem. l. 2. c. 8. Chorerium, Hist. Delphin. et Stat. Polit. Delphin. Columb. de Episc. Valent. etc. De Conciliis hîc celebratis, vide Morer. Diction. Hist. Item parvum oppidum, in finibus Pictonum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.